TEST PROJET PDL

Plan de developpement local - Plan de Dev Loc

Hegel primus huic disciplinae nomen suum dedit; sed iam antea alii de arte et eius categoriis meditati erant. Satis nobis est in memoriam revocare Romanticismum Germanicum, qui sub hoc aspectu valde significativus est.

Nova ars, cum sublimitatis et animi motuum praestantiam cognoscat, propter hoc se ostendit valde longinqua ab aequanimitate atque harmonia propriis speciminis neoclassici, apud quod principium unum formosum admittitur. Nunc fit, ut dissonantia, et immo deformitas, accipiantur in operibus.

Scimus enim Lessing deforme accipere in operibus, quamvis addat hoc non debere esse tale ut animum eius, qui eo gaudeat, vehementer percutiatur (v. g. Laocoon, MDCCLXVI). Deinde hoc a fortiori oportet vitetur in artibus figurativis, ubi deformitas tam sit clara, ut effectus minime sit gratus acceptusque plane videntibus. In poësiea , econtra, auxilio potest esse, quoniam, cum inter structuras poëticas una sit, eadem (i. e. deformitas) asperitatem subitaneam perdit, ut ipso facto auxilium ei conferre possit.

Inter eos qui lectionem Hegelianam acceperunt opus nobis est recordari Carolum Rossenkranz, opere celeber, cuius titulus est “ De dformitate tractanda” (MDCCCLIII), ubi dicit in arte deformitatem includi posse nisi momentum dialecticum, negativum, quod superandum est ad finalem versus locum (i. e. synthesin finalem). Deformitas, concepta ut pulchrum medium et comicum, synthesin finalem, ad artis vim constituendam solum est aptam. Effectus tamen eius tunc erit ridicula imago, plerumque distorta atque depravata.

Quod, e contrario, ad Hippolytum Taine pertinet, qui de artis philosophia loquitur. Dicit autem artem, cum plane et permultum rei sit imitatio, necesse esse huius imitationem rationalem. Apud hunc philosophum ars fit “positiva”, “descriptiva”, cum ei sit in animo, ut ars spolietur ommi ratione metaphysica, i. e. efficiatur ut ars fiat speculum rationum, quae sint in re et artis actum reapse determinent.

Secundum Taine tria momenta sunt sub hoc actu (qui scientificus appellatur actus): species (vel genus), societas, punctum temporis constitutum.

Quod pertinet ad me, dicendum mihi est artem esse fetum libertatis, ubi libertas significat voluntatem, naturalem et perceptivam, quae tamen semper rerum selectionem postulat. Unde sequitur, ut propria sit artificis intuitio. Secundum philosophum Johannes Gentile, “ forma artis eadem non est quam cogitationis forma, quia ars non est cogitatio, sed eius est anima. Nam, si cogitationis forma est logica vel ethica (si consideratur quo momento se ipsam agit), forma artis, e contrario, nisi principium inactuale cuiusque operis, cui solum pulchritudinis vis adaequari potest.

Potest exinde dici solum per formam absolutam accedere posse ad pulchritudinem. Vis igitur aestheticae estne pulchritudo, quae vitae spiritalis aliquod est elementum?

Signa pulchritudinis, silentes testes vel humanarum rerum symbola, aliqua praeteritum tempus monumentis inscribit.

Illa enim carmina vel poëmata, quae antiquas gentium vicissitudines narrant, dolore vel gaudio repletas, nos hodie ducunt ad eas in memoriam revocandas, per versus praesertim ab eis constructos, qui ea nobis tradere voluerunt.

état d'avancement:
45% completo
45%

Addresse:

Rue Egoiste
Lumba
de la lukuga
VILLE de KALEMIE
+243 899090967 +243 840149980
MDCLUKUNGA@LLL.CD